- INTERCESSORES
- INTERCESSORESdicit olim Epp. qui sede vacante Episcopatum administrabant, donec proprius eligeretur; hodie Administratores: forte, quod vacantem cathedram illiusqueve possessionem adirent Intercessores enim Latini διαδόχους τῆς οὐσἰας vocabant, utest in vett. Glossis, in quibus etiam Interessio redditur προσέλευσις τῆς οὐσίας, aditio hereditatis. Eosdem Interventores appellat. Conc. Carthag. V. can. 8. Nulli Intercessori lieitum sit cathedram, cui Intercessor datus est --- retinere, seil dare operam ut intra annum eisdem (populis) Episcopum provideat. Quod si neglexerit anno exempto Interventor alius tribuatur. Μεσίται dicuntur in Canon. Eccl. Afric. can. 74. in Epigraphe vero Canonis. Ε᾿πίσκοποι ἐπιξενούμενοι etc. Aliter vox sumitur l. 1. Cod. Theodos. de Pignor. ubi Exsecutores, qui a Rectoribus provinciarum dabantur, praesertim ad exigenda debita fiscalia et publicas functiones, notat, de quibus vide Iac. Gothofred. ad l. c. Sedet Intercedere, dicebantur Episcopt, eum pro reis, causâ cognitâ, veniam a Iudicibus postularent: qua de re sonat Constitutio Honorii et Theodosii, in Append. Cod. Theodos. Eam quoque Sacerdoti concedimus facultatem, ut carceris ope miscrationis anlas introeat, medicetur aegros, alat pauperes, consoletur insontes: et cum singulorum causas cognoverit, interventiones suas apud Iudicem competentem iure suo moderetur. Maxime antem intercedebant pro iis, qui ad Aedes sacras confugiebant, quos tradi non oportere, decretum est Conc. Aransic. 1. can. 5. Interim, quibus Episcoporum vel Ecclesiae intercessione culpae venia a Iudicibus, aut fi servi essent, a dominis concedebatur, iis Canonica ab Ecclesiis imponebatur paenitentia, quam illi obituros sese ultro spondebant, veniam alias neutiquam consecuturi, ut ex Conc. Remensi can. 7. colligit C. du Fresne, apud quem plura in hanc rem, in Gloss. Vide quoque Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Μεσίτης.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.